et introduxit me in templum et mensus est frontes sex
cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde
latitudinem tabernaculi
et latitudo portae decem cubitorum erat et latera portae
quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est
longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti
cubitorum
et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae
duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem portae
septem cubitorum
et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et
latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me
hoc est sanctum sanctorum
et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem
lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus
latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant
eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus
per circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi
et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et
in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat
templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad
superiora in medium
et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad
mensuram calami sex cubitorum spatio
et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque
cubitorum et interior domus in lateribus domus
et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum in
circuitu domus undique
et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam
aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci
ad orationem quinque cubitorum in circuitu
et aedificium quod erat separatum versumque ad viam
respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries
autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et
longitudo eius nonaginta cubitorum
et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et quod
separatum erat aedificium et parietes eius longitudinis centum
cubitorum
latitudo autem ante faciem domus et eius quod erat
separatum contra orientem centum cubitorum
et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius
quod erat separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum
cubitorum et templum interius et vestibula atrii
limina et fenestras obliquas et ekthetas in circuitu per
tres partes contra uniuscuiusque limen stratumque ligno per
gyrum in circuitu terra autem usque ad fenestras et fenestrae
clausae super ostia
et usque ad domum interiorem et forinsecus per omnem
parietem in circuitu intrinsecus et forinsecus ad mensuram
et fabrefacta cherubin et palmae et palma inter cherub et
cherub duasque facies habebat cherub
faciem hominis iuxta palmam ex hac parte et faciem leonis
iuxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in
circuitu
de terra usque ad superiora portae cherubin et palmae
celatae erant in pariete templi
limen quadrangulum et facies sanctuarii aspectus contra
aspectum
altaris lignei trium cubitorum altitudo et longitudo eius
duo cubitorum et anguli eius et longitudo eius et parietes eius
lignei et locutus est ad me haec est mensa coram Domino
et duo ostia erant in templo et in sanctuario
et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola
quae in se invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque
parte ostiorum
et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et
scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat
quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte
forinsecus
super quae fenestrae obliquae et similitudo palmarum hinc
atque inde in umerulis vestibuli secundum latera domus
latitudinemque parietum